monumenta.ch > Plinius > sectio 48

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 48
{IV} omnis autem marga arato inicienda est. ut medicamentum rapiatur, et fimi desiderat quantulumcumque, primo plus aspera et quae in herbas non effunditur; alioquin novitate quaecumque fuerit solum laedet, ne sic quidem primo anno fertilis. interest et quali solo quaeratur. sicca enim umido melior, arido pinguis. temperato alterutra, creta vel columbina, convenit.